I fagiolini - Alma redemptoris mater

Alma Redemptoris mater,
quae pervia caeli porta manes,
et stella maris, succurre cadenti
surgere qui curat populo.
Tu, quae genuisti, natura mirante,
tuum sanctum Genitorem:
Virgo prius ac posterius,
Gabrielis ab ore sumens illud
Ave, peccatorum miserere.

Lyrics licensed by LyricFind